- CONCEPTUS Coronatus
- CONCEPTUS CoronatusDe Regibus, in infautia quoque coronatis, non in puerili solum, aut adultiore aetate, obvia exempla sunt. De eo vero, qui nondum natus, sed adhue in utero erat, singulare exstat illud apud Agathiam, l. 4. Nam Vararane Persarum Rege defunctô, relictâ uxore praegnante, Magisque firmantibus, fore potioris sexus quod nasceretur, nullô, nebrevissimi quidem temporis, interiectu, cidaris ventri Reginae imponitur; et ille, qui vix dum conceptus erat, Rexronuntiatur. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 10. c. 7. ut et in voce Varanes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.